HISTORIA LIBRI TOBIAE

Praefatio

#Tob. XIII#Tob. XIV#fuit enim terminus historiae, qui fuit ei terminus vitae

Historia Tobiae exordium habuit in captivitate decem tribuum, quam fecit Salmanasar. Quo vero tempore terminum habuerit, non satis elucet. Videtur enim, secundum litteram historiae, Tobias vixisse post excidium Jerusalem et incendium templi. Ait enim in cantico suo: Jerusalem, civitas Dei, castigavit te Dominus, benedic Deum in saecula saeculorum, ut reaedificet tabernaculum suum in te, et revocet ad te omnes captivos. In diebus autem mortis suae, cum praediceret filiis de reditu captivorum, ait: Terra deserta replebitur, et domus Dei, quae in ea incensa est, iterum reaedificabitur. Si vero attendamus terminum vitae Tobiae, filii Tobiaenon inveniemus historiam descendisse ad plus ultra tempora Josiae. Ponamus enim filium cum patre captivatum sexto anno Ezechiae, et anniculum esse, nonaginta novem annis tantum vixit, circa vicesimum annum Josiae mortuus est. Hanc historiam transtulit Hieronymus de sermone Chaldaeorum in Latinum ad petitionem Chromatii et Heliodori episcoporum. Hanc historiam Judaei inter apocrypha ponunt. Hieronymus tamen in Prologo suo dicit inter agiographa, quod si esset, tamen esset in tertio ordine canonis Veteris Testamenti; sed, quia de nullo ordine est, dicemus quia Hieronymus diffusius accepit agiographa, ut includeret etiam apocrypha, et quia vicina est lingua Chaldaeorum Hebraico sermoni, utriusque linguae peritum loquacem habens Hieronymus, quidquid ille Hebraeis verbis expressit, Latino sermone exposuit, sub brevi et quasi unius diei labore.